Realismus modalis

Realismus modalis est notio a Davide Kellogg Lewis suasa quae affirmat omnes mundos qui fieri possunt tam reales quam mundum verum esse. Quae in quattuor dogmatibus nituntur: mundi qui fieri possunt exsistunt; mundi qui fieri possunt a mundo vero genere non variant; mundi qui fieri possunt entitates quae reduci non possunt sunt; verus, nomen adiectivum in locutione "mundo vero," nomen indexicale est, quod significat ullam rem declarare posse eius mundum esse mundum verum, sicut locum ubi sit hic, tempusque ubi sit nunc appellare potest. Haec notio Leibnitianam theoriam mundorum qui fieri possunt revocat.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search